Friday, April 15, 2011

Stabat Mater





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem (Ioann. XIX, 25-27). In illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophae, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suae: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.



Litaniae Dominae nostrae Dolorum



(ad usum privatum tantum)



Kyrie, eleison.



Christe, eleison.



Kyrie, eleison.



Christe, audi nos.



Christe, exaudi nos.



Pater de caelis, Deus, miserere nobis.



Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.



Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.



Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.



Sancta Maria, ora pro nobis.



Sancta Dei Genetrix, ora pro nobis.



Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.



Mater crucifixa, ora pro nobis.



Mater dolorosa, ora pro nobis.



Mater lacrimosa, ora pro nobis.



Mater afflicta, ora pro nobis.



Mater derelicta, ora pro nobis.



Mater desolata, ora pro nobis.



Mater filio orbata, ora pro nobis.



Mater gladio transverberata, ora pro nobis.



Mater aerumnis confecta, ora pro nobis.



Mater angustiis repleta, ora pro nobis.



Mater cruci corde affixa, ora pro nobis.



Mater maestissima, ora pro nobis.



Fons lacrimarum, ora pro nobis.



Cumulus passionum, ora pro nobis.



Speculum patientiae, ora pro nobis.



Rupes constantiae, ora pro nobis.



Ancora confidentiae, ora pro nobis.



Refugium derelictorum, ora pro nobis.



Clipeus oppressorum, ora pro nobis.



Debellatrix incredulorum, ora pro nobis.



Solatium miserorum, ora pro nobis.



Medicina languentium, ora pro nobis.



Fortitudo debilium, ora pro nobis.



Portus naufragantium, ora pro nobis.



Sedatio procellarum, ora pro nobis.



Recursus maerentum, ora pro nobis.



Terror insidiantium, ora pro nobis.



Thesaurus fidelium, ora pro nobis.



Oculus Prophetarum, ora pro nobis.



Baculus Apostolorum, ora pro nobis.



Corona Martyrum, ora pro nobis.



Lumen Confessorum, ora pro nobis.



Margarita Virginum, ora pro nobis.



Consolatio Viduarum, ora pro nobis.



Laetitia Sanctorum omnium, ora pro nobis.



Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Iesu.



Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nobis, Iesu.



Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, Iesu.



Scribe, Domina, vulnera tua in corde meo, ut in eis legam dolorem et amorem: dolorem, ad sustinendum per te omnem dolorem: amorem, ad contemnendum per te omnem amorem.



Respice super nos, libera nos, salva nos ab omnibus angustiis in virtute Iesu Christi.



V. Ora pro nobis, Virgo dolorossisima.



R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.



Oremus.



Intervéniat pro nobis, quaésumus, Dómine Jesu Christe: nunc, et in hora mortis nostrae, apud tuam cleméntiam beáta Virgo María Mater tua ; cujus sacratíssimam ánimam in hora tuae passiónis dolóris gládius pertransívit: Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.



R. Amen.